- PHALANGAE
- PHALANGAEvel palanga, variante scripturâ, apud Plinium, l. 7. c. 56. fustes sunt teretes, ut qui navibus supponuntur aut quibus unum onus plures baiulant. Pollux l. 7. c. 35. §. 9. Τὰ τῶν νεῶν ξύλα, οἷς ὁποβληθεῖσιν ἐφέλκονται αἱ νῆες, φάλαγγες καὶ φαλἀγγςια.Hesychius, φαλάγγια ςτρογγύλα ξύλα, καὶ σύμμετρα. Nonius, Palangae dicuntur fustes teretes, qui navibus subiciuntur, cum attrahuntur ad pelagus, vel cum ad litrora subducuntur. Origo vocis forte Hebraica. Nam pelec vel Phelec, est baculus, 2. Samuel. c. 3. v. 29. et Arab. phalaca, rotundum esse. Itaque φάλαγγες dici potuêre baculi teretes ebenini, qui ex India et Aethiopia magnô numerô afferebantur quosque tyri Mercatores pelakin aut phelakin appellabant: Φάλαγγας certe appellant Herodotus et Arrianus in Periplo. Callixenus apud Athenaeum l. 5. nominat ἐβένου κορμοὺς, ebeni stipites: appuleius Apolog. 1. hebeni baculos. Vide Bochartum Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 20. Inde Phalangarii, οἱ ταῖς δοκοῖς ἀποκρεμῶντες βάρη καὶ πλέιονες ἅμα βαςτάζοντες, Gloss. et Nonius, Phalangarios dicimus, qui aliquod onus fustibus transvehunt. Salmasius ad Lamprid. Commod. c. 13. Vide quoque Supra Ebenus, item Palangae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.